IS

IS
I.
IS
fluv. Susianae in Euphratem influens. Est et urbis nomen. Steph. Byzant. Herod. l. 1. c 179.
II.
IS
sestertii saepe in vett. libris nota est. Ita enim, cum in vulgatis Plinii editionibus, ubi de citrea mensa Cic. Asiniique, hactenus legeretur: Exstat hodie M. Ciceronis, inilla paupertate, et quod magis mirum est, illo aevo, empta HS. X. memoratur et Galli Asinii. HS. XI. Ex antiquis eius codicibus, quorum unus optimae notae apud Rigaltium, restituit Salmas. Exstat hodie M. Ciceronis in illae pauptertate, et quod magis mirum est, illo aevo, empta IC. IS. memoratur et Galli Asini IXI. h. e. empta quingetis sestertiis, et Galli asinii mille. Sic et apud Tertullian. de Pallio, qntiqua exemplaria habent, Asinius Celer mulli unius obsonium sex IS. emit. Pro quo, in manu exartis Pliniilibris. bis aut hiis fere semper, velut sestertiorum nota, occurrit. Unde apud eund. ubi de Aesopi patina, legit ex praefato Rigaltii codice idem Salmas. Clodii Aesopi patina C. sestertiis taxata, in qua posuit aves cantu aliquo aut himano sermone votales, IIS VI. singulas coemptas. Vide Salmas. ad Tertull. de pallio. Flavius Sosipater l. 1. Sestertii notam HS. facit: Sestertus, dicens, unde appelletur, solet quaeri. Quod manifestum erit, si sciamus, apud antiquos Danarium decem asses habuisse. Ideoque in vationibus faciedis denarium decussi induclo notamus. ???: cuius quarta pars dupondius semis, Sestertius dicitur, quod de tribus assibus semis deficiat. Denique et nota eius, HS. nihil aliud quam dupondium et semis ostendit. Qua de re vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. Vet. l. c. 3. Patriarcha.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”